Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 9
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.9.6
Not analysed yet
L. uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine, uino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.