Latin
Book 6, Chapter 9
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.9.pr
Not analysed yet
Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status siue proximorum contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere?