# Facta et Dicta Memorabilia 7.2e.2

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 7, Chapter 2e. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/7.2e.2

Age quam prudenter Solo neminem, dum adhuc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummat, qui se incursui malorum obicit. Idem, cum ex amicis quendam grauiter maerentem uideret, in arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animaduertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque uersentur et insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstrauit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
