Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 3e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.3e.6
Not analysed yet
Ac ne illud quidem parum prudenter. quidam Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepit, non quod speraret se illum consequi posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis uexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.