Latin
Book 7, Chapter 5
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.5.5
Not analysed yet
Quid tam excellens, quid tam opulentum quam L. Sulla? diuitias, imperia largitus est, leges uetustas abrogauit, nouas tulit. hic quoque in eo campo, cuius postea dominus extitit, repulsa praeturae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si quis modo deorum formam et imaginem futurae eius potentiae populo Romano repraesentasset, impetraturus.