Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 14
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.14.pr
Not analysed yet
Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.