Latin
Book 8, Chapter 14e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.14e.2
Not analysed yet
Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini possessio fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.