# Facta et Dicta Memorabilia 8.14e.3

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 8, Chapter 14e. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/8.14e.3

Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos pro suis ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
