Latin
Book 8, Chapter 15
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.15.4
Not analysed yet
Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso …senatori, quem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit.