Latin · ~3 min
8.15e.2 to 8.15e.4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.15e.2-4
Not analysed yet
Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset. Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur. Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.