Latin
Book 8, Chapter 1A
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.1A.2
Not analysed yet
Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et filium interemit, cum ab his optimae indolis iuuenem, quem ex priore uiro enixa fuerat, occisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei pagi cognitionem relegauit, quia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter et mansuete populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reuerti iusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella. sed ille transferendo quaestionem, hi differendo damnandi atque absoluendi inexplicabilem cunctationem uitabant.