Latin
8.7e.10 to 8.7e.11
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.7e.10-11
Not analysed yet
Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum *logikw=n exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda longa uita sit opus. Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enim labore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.