# Facta et Dicta Memorabilia 8.8.2

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 8, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/8.8.2

Scaeuola autem, quietis et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium et caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
