# Facta et Dicta Memorabilia 8.9.2

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 8, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/8.9.2

Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius —is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat—crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
