# Facta et Dicta Memorabilia 9.14.pr

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 9, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/9.14.pr

De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis respondere, nec paruum argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse certam naturae legem, sed species mortalium, prout fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis inualidos partus edi. igitur, quoniam ista quaestio in ambiguo uersatur, pauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
