Latin
Book 9, Chapter 3
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.3.6
Not analysed yet
Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi populi Romani gessit eo tempore, quo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?