# Facta et Dicta Memorabilia 9.9.pr

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 9, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/9.9.pr

Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit, quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
