Latin · ~10 min
1.1.4 to 1.1.11
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 1.1.4-11
Not analysed yet
Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta credebant, X uiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem profecti soluerunt. 1. 1. 2 Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa dicta urbem egredi passus non est, religionique summum imperium cessit, quo<d> tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis desertis. 1. 1. 3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum litteris ex prouincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis consularibus, quae ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se consulatu abdicauerunt. 1. 1. 4 Consimili ratione P. Cloelius <Siculus>, M. Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta parum curiose admota [deorum inmortalium <aris> uariis temporibus bellisque diuersis] flaminio abire iussi sunt coactique etiam. 1. 1. 5 At <Q.> Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit. 1. 1. 6 Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo uirgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna uisa est quae flagro admoneretur. 1. 1. 7 Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit. 1. 1. 8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta religionis examinari uidentur, quia numquam remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum <M.> Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur.