Latin · ~7 min
2.1.72 to 2.1.75
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 2.1.72-75
Not analysed yet
2. 7. ext. 1 Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella prauo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male commiserant ipsorum culpae inputante. 2. 7. ext. 2 Clearchus uero Lacedaemoni<or>um dux egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae [acceptum ferre] dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut uiui cum armis in conspectum earum uenirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat. 2. 8. init. Disciplina militaris acriter retenta principatum Italiae Romano imperio peperit, multarum urbium, magnorum regum, ualidissimarum gentium regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit, Alpium Taurique montis conuulsa claustra tradidit, ortumque e paruula Romuli casa totius terrarum orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes triumphi manarunt, sequitur ut de triumphandi iure dicere incipiam. 2. 8. 1 Ob leuia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni desiderabant. quibus ut occurreretur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui V milia hostium una acie cecidisset: non enim numero, sed gloria triumphorum excelsius urbis nostrae futurum decus maiores existimabant. ceterum ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitteraretur, legis alterius adiutorio fulta est, quam L. Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam enim imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum in proelio aut amissorum ciuium falsum numerum litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos iurare de utroque numero uere ab iis senatui esse scriptum.