Latin · ~8 min
4.1.100 to 4.1.103
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 4.1.100-103
Not analysed yet
4. 8. init. Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat: 4. 8. 1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo ~praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest. 4. 8. 2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit. 4. 8. 3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.