Latin · ~8 min
4.1.43 to 4.1.44
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 4.1.43-44
Not analysed yet
4. 3. 5 M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem++quales epulas apparatus indicio est++spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit <et> protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et memento<te> me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditauerat, adtigit. decretis etiam <a> senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non es<se>t. 4. 3. 6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent, pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri malu<er>it praecepta. quod euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam donare potuit.