Latin
5.1.106 to 5.1.109
Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 5.1.106-109
Not analysed yet
5. 9. 3 Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis uir <Q.> Fuluius, sed in filio aliquantum taetriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus esset, non solum eum non notauit, sed etiam decedens dominum omnium <bonorum> esse uoluit, quem genuerat heredem instituens, non quem fuerat expertus. 5. 9. 4 Magnorum uirorum clementibus actis ignoti patris nouae atque inusitatae rationis consilium adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue illum adulescentem subiecisset siue ex alio concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando [se] nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec ueneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus erga te amor eo sit tibi uilior, quod a paenitentia oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mortis oblatae quam datae uitae felicius beneficium! 5. 10. init. Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo animo tolerarunt. 5. 10. 1 Horatius Puluillus, cum <in> Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret in<ter>que nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque manum a poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque uultum a publica religione ad priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis partes egisse uideretur.