Latin · ~10 min
5.1.34 to 5.1.37
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 5.1.34-37
Not analysed yet
5. 2. ext. 1 Darius priuatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curio<sio>re contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liber<ali>tatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum. 5. 2. ext. 2 Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre. 5. 2. ext. 3 Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis laudari potest, quot amplissimae ciuitates uel amice datae uel pie redditae sunt. 5. 2. ext. 4 Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persua<su> regni modo liber<al>ius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae finem, longa etiam a dis immortalibus senectute do natus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet <ip>si ~superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam <ad> Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Aemiliano reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde <ac> testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.