Latin · ~7 min
5.1.51 to 5.1.55
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 5.1.51-55
Not analysed yet
5. 3. ext. 2 Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim dispersos ciues suos in [suam] unam urbem contraxit, separatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit. 5. 3. ext. 3 Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti uoluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare <est> ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, <de> qua optime meruerat, humari contigit. Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas et carcerem, gloriari potuit. Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migrauit! Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.