Latin · ~7 min
6.1.66 to 6.1.70
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 6.1.66-70
Not analysed yet
6. 4. ext. 5 Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit. 6. 5. init. Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est. 6. 5. 1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut am<bul>andi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt. Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semperque aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule uerba deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus odii, non sane facile uinci adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit. Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta uendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, tamen, quod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebatur, maxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et praedia restituit. pecuniam etiam ~non ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.