Latin · ~8 min
7.1.93 to 7.1.97
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 7.1.93-97
Not analysed yet
7. 8. 3 Minus mirandum errorem muliebrem Q. Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis eiusdem nominis uiris in urbe nostra uigentibus, Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis uinculo contingebat, florente, Carrinatem solum heredem reliquit, nec hac re testamentum eius quisquam adtemptauit. 7. 8. 4 Item Pompeius Reginus uir transalpinae regionis, cum testamento fratris praeteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus magna ex parte heres frater erat scriptus, praelegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagitiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa uideri posset. 7. 8. 5 Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an taetrioris haec delicti testamenta. Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum prae se semper tulisset unum illum sibi esse heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptauit omniumque bonorum <heredem> reliquit. sed fallacis et insidiosi cadauer populus Romanus ceruicibus reste circumdatum per uias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem uoluit, funus autem et exequias quales meruit. 7. 8. 6 Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinas, qui ab infimo militiae loco beneficiis diui Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non solum ceteris uitae temporibus ei se fortunas suas relinquere, a quo acceperat, praedicauit, sed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, cum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit. 7. 8. 7 L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote ope<ra> eius et consilio conpluribus priuatis litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quae<dam> animum eius transuersum egit: amauit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum beniuolentia, propulsatores odio insecutus.