Latin · ~4 min
8.1.145 to 8.1.148
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 8.1.145-148
Not analysed yet
8. 15. ext. 2 Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset. 8. 15. ext. 3 Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur. 8. 15. ext. 4 Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressu<rum> adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus. partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante Valerius Maximus The Latin Library The Classics Page