Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.1.ext.1
Not analysed yet
At Campana luxuria perquam utilis nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei <et> Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne <an> ab illis capi perniciosius habendum sit?