Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.10.1
Not analysed yet
Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Priuernatesque ~rebellaturos diceret. qui cum <cum> coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus, in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis <suis> perueniret, quae illis uitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.