Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.12.2
Not analysed yet
Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit. nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera <mater>, sospiti filio ad ipsam portam facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor <non> extinxerat, laetitia consumpsit.