Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.12.8
Not analysed yet
Fortis huius mors, illorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques Romanus, inter usum [puerilis] ueneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia <sunt>, supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.