# Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 9.14.ext.2-9.15.init.

Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, 9.14.ext.2 to 9.15.init.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/factorvm-et-dictorvm-memorabilivm-libri-novem/9.14.ext.2

Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant. Ille uero, quem in Sicilia prouinciae <rect>oris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam prouinciam numquam accessisset, "at meus" inquit "Romam accessit:" ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam uirgis et securibus subiecto conueniebat ultus est. Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.

---

Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valmax.html.
