# Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 9.15.1

Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/factorvm-et-dictorvm-memorabilivm-libri-novem/9.15.1

Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando [ita se] extudit, ut et coloniae se ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescendae procellae obstitissent, simile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.

---

Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valmax.html.
