# Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 9.2.2

Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/factorvm-et-dictorvm-memorabilivm-libri-novem/9.2.2

Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saeuitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus <est> atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis caedis uestigiis aspersum recepit.

---

Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valmax.html.
