Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 9.2.ext.11
Not analysed yet
Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum pecudum intestinis et uisceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quoque [ut] diutius poenae sufficiant, cibo et potione infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, quod nos multis et asperis aduersae ualetudinis incommodis obnoxios esse uoluerit, habitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitauerit.