# Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem 9.2.ext.6

Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/factorvm-et-dictorvm-memorabilivm-libri-novem/9.2.ext.6

Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit, qua ~ hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.

---

Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valmax.html.
