Latin · ~3 min
9.3.ext.init. to 9.3.ext.2
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.3.ext.init.-9.3.ext.2
Not analysed yet
Neque ab ignotis exempla petere iuuat et maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit. Alexandrum iracundia sua propemodum caelo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres maximas uictorias totidem amicorum iniustis caedibus uicto reddidit? Quam uehemens deinde aduersus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut euenit, conuerterentur.