Latin · ~2 min
Book 9
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.6.1
Not analysed yet
Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem <in> his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi promissum, quod ea quoque laeuis gestauerant, solui<sse>t. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena uindicata est.