Latin · ~2 min
9.7.3 to 9.7.4
Valerius Maximus, FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBRI NOVEM 9.7.3-4
Not analysed yet
Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede inte gerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo [ciui] daretur. Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.