Latin
Lines 1-25
Varro Atacinus, Carminum fragmenta 1-25
Not analysed yet
Ecce uenit Danai multis <celebrata propago>
Namque satus Clytio, Lerni quem Naubolus ex se,
Lernum Naupliades Proetus, sed Nauplion edit
Filia <Amymone Europae> Danai<que> superbi.
Tiphyn <et> aurigam celeris fecere carinae
Quos magno Anchiale partus adducta dolore
Et geminis cupiens tellurem Oeaxida palmis
Scindere dicta
Te nunc Coryciae tendentem spicula nymphae
Hortantes "o Phoebe" et "ieie" conclamarunt.
Frigidus et siluis aquilo decussit honorem
Huic similis curis experdita lamentatur
Desierant latrare canes urbesque silebant:
Omnia noctis erant placida composta quiete.
Cuius ut aspexit torta caput angue reuinctum
Tum te flagranti deiectum fulmine, Phaethon
Vidit et aetherio mundum torquerier axe
Et septem aeternis sonitum dare uocibus orbes
Nitentes aliis alios, quae maxima diuis
Laetitia est. at tunc longe gratissima Phoebi
Dextera consimiles meditatur reddere uoces.
Ergo inter solis stationem et sidera septem
Exporrecta iacet tellus; huic extima fluctu
Oceani, interior Neptuno cingitur ora.
At quinque aethereis zonis accingitur orbis;
Ac uastant imas hiemes mediamque calores:
Sic terrae extremas inter mediamque coluntur,
Qua solis ualido numquam uis ferueat igne.
tutum sub sede fuissent
munitus uicus Caralis
Cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo
feta feris Libye
Indica non magna minor arbore crescit harundo;
Illius et lentis premitur radicibus humor,
Dulcia cui nequeant suco contendere mella.
nubes [sic] ut uellera lanae
Constabunt
Tum liceat pelagi uolucres tardaeque paludis
Cernere inexpletas studio certare lauandi
Et uelut insolitum pennis infundere rorem;
Aut arguta lacus circumuolitauit hirundo,
Et bos suspiciens caelum -mirabile uisu -
Naribus aerium patulis decerpsit odorem;
Nec tenuis formica cauis non euehit oua.
Deinde ubi pellicuit dulcis leuis unda saporis
Semianimesque micant oculi lucemque requirunt
Marmoreo Licinus tumulo iacet, at Cato paruo,
Pompeius nullo: credimus esse deos?
Europam Libyamque rapax ubi diuidit unda