# De Lingva Latina 0.1.1-13

Varro, De Lingva Latina, 0.1.1 to 0.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/0.1.1

LIBER III 1. Deus autem vel dea generale nomen est omnibus * * * Varro ad Ciceronem tertio: "Ita respondeant cur dicant deos, cum de omnibus antiqui dixerint divos." 2. Figor ambigue declinatur apud veteres tempore perfecto. Reperimus enim fictus et fixus * * * Varro ad Ciceronem tertio "fixum". 3. Hoc nomen licet veteres Latinum negent, auctoritate tamen valet. Dicebant enim leonem masculum et feminam * * * . Leam vero Varro ad Ciceronem dicit libro III: "Sicut non est panthera et lea." LIBER IV 4. "Prolubium et lubidinem dici ab eo quod lubeat: unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur." LIBER VIII 5. M. Varronis liber ad Ciceronem de Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: "Sicuti cum dicimus", inquit, "lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lauo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi. Cumque," inquit, "a ceno et prandeo et poto et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor destrinxi et extersi et lavi dicimus. "Item cum dicamus ab Osco Tusco Graeco Osce Tusce Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter." Idem M. Varro in eodem libro: "Sentior," inquit, "nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt." Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scribit. LIBER IX 6. Et ubi auctoritas maiorum genus tibi non demonstraverit, quid ibi faciendum est? Scripsit Varro ad Ciceronem: "Potestatis nostrae est illis rebus dare genera, quae ex natura genus non habent." 7 A. Nunc de generibus dicamus. Varro dicit genera dicta a generando. Quicquid enim gignit aut gignitur, hoc potest genus dici et genus facere". Quod si verum est, nulla potest res integrum genus habere nisi masculinum et femininum.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
