# De Lingva Latina 0.1.14-21

Varro, De Lingva Latina, 0.1.14 to 0.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/0.1.14

7 B. Tractat de generibus. Varro ait "genera tantum illa esse quae generant: illa proprie dicuntur genera." Quodsi sequemur auctoritatem ipsius, non erunt genera nisi duo, masculinum et femininum. Nulla enim genera creare possunt nisi haec duo. 8. Ostrea primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro "nullam rem animalem neutro genere declinari." 9. Ait Plinius Secundus secutus Varronem: "Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem, et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Puta arbor ignoro cuius generis sit: fac diminutivum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale genus quale sit. Item si dicas columna, cuius generis est? facis inde diminutivum, id est columella, et inde intellegis quoniam principale feminini generis est." 10. "Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum," ut Varro dixit: "haec beta hic betaceus, haec malva hic malvaceus, hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus." 11. Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus,nihil aliud quam hoc die intelligitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait, Terentius: Quod tibi addo dieculam. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo servavit. 12. Catinus masculino genere dicitur * * * et hinc deminutive catillus fit * * * Sed Varro ad Ciceronem XI "catinuli" dixit, non catilli.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
