Latin
0.1.22 to 0.1.32
Varro, De Lingva Latina 0.1.22-32
Not analysed yet
13. Naevus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem "hic naevus". 14 A. Antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominativo hoc gausapum protulisse inveniuntur ***. Varro vero de Lingua Latina ait, "talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et A litera finiri: Ho kochlias haec cochlea, ho chartes haec charta, ho gausapes haec gausapa". 14 B. Varro autem ait "vocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et A littera terminari velut kochlias cochlea, Hermes herma, chartes charta, ergo gausape gausapa". 14 C. Margarita feminini generis est, quia Graeca nomina -es terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut ho chartes haec charta, margarites margarita, aut communia, ut athletes athleta. Ergo neutraliter hoc margaritum dicere uitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius ***et Varro Epistularum VIII "margaritum unum, margarita plura." Sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetivo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum. 15. VAS terminata et SIS faciunt genitivo et DIS, hoc vas huius vasis; utrumque Varro ait de Lingua Latina: hic vas huius vadis. 16. VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominativo faciunt genetivum, hic civis huius civis, haec vis huius vis et plurali hae vis, sicut Lucretius et Varro: nam hae vires numero semper plurali declinantur. 17. M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus, fluctus; huic senatui, domui, fluctui, ceteraque is consimilia pariter dixisse. 18. Amni Maro, Secundo defluit amni. Ubi Plinius eodem libro "Ab antiquis" inquit "quos Varro reprehendit, observatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. Dicimus enim," inquit, "ab hoc canali siti tussi febri. Maiore tamen ex parte forma mutata est. Ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete ave asse axe nave classe dicimus." 19. Quem Plinius ad eundem XI "rure ordinatum arbustum" dixisse laudat.