Latin
Book 5, lines 5.10.1-5.10.23
Varro, De Lingva Latina 5.10.1-23
Not analysed yet
Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Harpocrates digito significat, ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops.
Terra enim et Caelum, ut Samothracum, initia docent, sunt dei magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas Samothracia ante portas statuit duas virilis species aeneas dei magni, neque ut volgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas et femina et hi quos Augurum Libri scriptos habent sic "divi potes," pro illo quod Samothraces Theoi dynatoi.
Haec duo Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive
Ova parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam,
ut ait Ennius, et
Post inde venit divinitus pullis
Ipsa anima,
sive, ut Zenon Citieus,
Animalium semen ignis is qui anima ac mens.
Qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit de mente humana ait
Istic est de sole sumptus ignis;
idem de sole:
Isque totus mentis est,
ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi.
Quibus iuncti Caelum et Terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
Recte igitur Pacuius quod ait
Animam aether adiugat,
et Ennius
terram corpus quae dederit, ipsam
capere, neque dispendi facere hilum.
Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut cum in unum ineunt, initia.
Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile. Cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctare non volt et potius ver expectat. Igitur causa nascendi duplex: ignis et aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur hic, et mas ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod fetus ab eius humore, et horum vinctionis vis Venus.