# De Lingva Latina 5.10.46-60

Varro, De Lingva Latina, Book 5, lines 5.10.46-5.10.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.10.46

Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a veniendo ac vento illo, quem Plautus dicit:
Quod ille dixit qui secundo vento vectus est
Tranquillo mari, ventum gaudeo.
Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut viritus a virilitate. Honos ab onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum:
Onus est honos qui sustinet rem publicam.
Castoris nomen Graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris veteribus nomen quod est, inscribitur ut Polydeukes Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente.
Feronia, Minerva, Novensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis voto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, vovit Opi, Florae, Vediovi Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
