# De Lingva Latina 5.21

Varro, De Lingva Latina, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.21

Proxima animalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere animam, ut virgulta. Virgultum dicitur a viridi, id a vi quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea vini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt malon. Pinus, *** Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Iove et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem huius sucus corpus facit atrum. Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc peganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc rhaphanon; item haec Graecis vocabulis: serpyllum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina koliandron, malache, kyminon; item lilium ab leirio et malva ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi. Vernacula: lactuca a lacte, quod holus id habet lact; brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur; asparagi, quod ex asperis virgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leves; nisi Graecum: illic quoque enim dicitur asparagos. Cucumeres dicuntur a curvore, ut curvimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Uvae ab uvore.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
