# De Lingva Latina 5.22.5-10

Varro, De Lingva Latina, Book 5, lines 5.22.5-5.22.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.22.5

Hinc ad pecudis carnem perventum est. Ut ab sue suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uvescit: uvidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudandum assum destillat calore, et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione.
Succidia ab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperunt, domini et ut servarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede. Sueris a nomine eius. Offula ab offa, minima suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum prosicium est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea additur large fartis.
Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem; fundolum a fundo, quod non ut reliquae lactes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, a quo farticulum: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius:
Neque dispendi facit hilum.
Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longavo, quod longius quam duo illa.
Augmentum, quod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendo augendi causa. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. Mattea ab eo quod ea Graece mattye. Item a Graecis *** singillatim haec: *** ovum, bulbum.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
