# De Lingva Latina 5.25

Varro, De Lingva Latina, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.25

Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dicta potest; nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc, Graeci tryelen. Trua qua e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cavum non est nisi in vinario truleo. Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant; quo postea accessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus. Pelvis pedeluis a pedum lavatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant lychnon Graeci. Vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt katinon ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patenas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
