# De Lingva Latina 5.30

Varro, De Lingva Latina, Poem 5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/de-lingva-latina/5.30

Prius deinde indutui, tum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit. Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, unum quod foris ac palam, palla; alterum quod intus, a quo indusium, ut intusium, id quod Plautus dicit:
Indusiatam patagiatam caltulam ac crocotulam.
Multa post luxuria attulit, quorum vocabula apparet esse Graeca, ut asbestinon.
Amictui dictum quod ambiectum, est, id est circumiectum, a quo etiam quo vestitas se involuunt, circumiectui appellant, et quod amictui habet purpuram circum, vocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium; id quod eo utebantur duplici, ab eo quod dimidiam partem retrorsum iaciebant, ab reiciendo ricinium dictum.
Pallia hinc, quod facta duo simplicia paria, parilia primo dicta, R exclusum propter levitatem. Parapechia, chlamydes, sic multa, Graeca. Laena, quod de lana multa, duarum etiam togarum instar; ut antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex virorum.

---

Varro, DE LINGVA LATINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/varro.html.
