Latin
Book 5, lines 5.32.5-5.32.11
Varro, De Lingva Latina 5.32.5-11
Not analysed yet
In oppido vici a via, quod ex utraque parte viae sunt aedificia. Fundulae a fundo, quod exitum non habent ac pervium non est. Angiportum, sive quod id, angustum, sive ab agendo et portu. Quo conferrent suas controversias et quae venderentur vellent quo ferrent, forum appellarunt.
Ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut Forum Bovarium, Forum Holitorium: hoc erat antiquum Macellum, ubi holerum copia; ea loca etiam nunc Lacedaemonii vocant makellon, sed Iones ostia hortorum makellotas hortorum, et castelli makella. Secundum Tiberim ad Portunium Forum Piscarium vocant: ideo ait Plautus:
Apud Forum Piscarium.
Ubi variae res ad Corneta Forum Cuppedinis a cuppedio, id est a fastidio, quod multi Forum Cupidinis a cupiditate.
Haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad victum pertinebant et aedificatus locus, appellatum Macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus, alii quod ibi domus furis, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta, e qua aedificatum hoc quod vocetur ab eo Macellum.
In Foro Lacum Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et Procilius non idem prodidit quod Piso, nec quod is Cornelius secutus. A Procilio relatum in eo loco dehisse terram et id ex S. C. ad haruspices relatum esse; responsum deum Manium postilionem postulare, id est civem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia versum cum eo praecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus divinitus humasse ac reliquisse genti suae monumentum.
Piso in Annalibus scribit Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio, virum fortissimum Mettium Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tum fuit in Foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium invenisse nomen.